The Vision of the Hermit

Marchant, 1491
Guy Marchant, Authority 1491
Donaueschingen 123
Donaueschingen, Vision

Between 1485 and 1486 Guy Marchant expanded la Danse Macabre from 30 to 40 dancers. At the same time, he founded another tradition: to pad his books with a number of texts and poems on the theme of the perishability of life.

One of these extra texts is about a hermit who gets a vision from an angel. The first one is about "vana potencia", transient power, embodied by a king, followed by "Rex mortuus", the dead king. Then he sees "Vana prudentia", transient wisdom, in the form of a doctor followed by "Sapiens mortuus", the dead sage, and finally "Vana pulchritudo", transient beauty, in the shape of a queen followed by "Femina mortua", the dead woman.

The king, queen and doctor are confronted with their dead counterparts, and thus the story is ultimately a variant of The Three Living and the Three Dead, where there is also a hermit. On the other hand, the story also recalls La Danse Macabre, with an angel at the beginning and a dead king.

The only surviving copy of this book is damaged and lacks some pages, but Marchant published the text again in the Latin edition of 1490, Chorea ab Eximio, and in a book from 1491 (pictured left). In 1613 Chorea ab Eximio was reprinted (without pictures), and now the title was finally added: "Visio Heremitę", the hermit's vision.

The text is relatively rare: Apart from Marchant's publications, it is found in a manuscript, illustrated with the four woodcuts presented further down.

The text is often attributed to Pierre Desrey because his name is on the frontpage of Chorea ab Eximio: »Chorea ab eximio Macabro versibus alemanicis edita, et a Petro Desrey Trecacio, quodam oratore, nuper emendata«. But even if Desrey had amended ('emendata') the Latin verses for the dance of death in 1490, The Hermit's Vision had already been published in 1485/86. This means that the only argument for attributing the text to Desrey falls away.

There is also a German translation in Count Zimmern's Book of Transience. To the right is an image from Donaueschingen 123, where you can see the angel and the sleeping hermit below. Above, Death threatens a king, queen and doctor with his death-head arrow.

The text that follows was transcribed from Chorea ab Eximio:

O vos omnes qui transitis per viam actendite(1)
Qui vt vmbra preteritis: oculos hic figite:
Humane mortalitatis intuentes speculum
Vt quid estis cognoscatis et quid presens seculum
In hoc enim quid humana: patenter ostenditur
Vita sit. et res mundana: que tantum diligitur.
Ecce: quicquid in presenti seculo conspicitis
Cito transit: instar venti: nil durare cernitis
Nam ut fenum exarescit: carnalis viriditas
Et vt fumus euanescit: mundana iocunditas
Transit honor mundialis: transit et potencia
Pulchritudo corporalis: mundique prudencia.
Mortem ergo cogitate: finem transeuncium:
Nec in mundi vanitate: queratis solacium.
Si mortem attenderitis: huiusque miseriam
Vite. iam inuenietis doloris materiam.
Vita multis est respersa amaritudinibus:
Et mors tandem vniuersa tollit cum hominibus.
Quicquid producit in esse natura mirabilis:
Tot consumat est necesse mors insaciabilis
Nam per pomum quod gustauit primus parens vetitum
Mors in mundum subintrauit sue legi subictum.
Vnde per culpam deiecta est humana dignitas
Mortis legibus subiecta: totaque posteritas.
Quis tam prudens: quis tam fortis stetisse legitur
Qui gustum amare mortis euasisse creditur.
Sanson moritur robustus Salomon doctissimus
Absalon forma venustus Dauidque sanctissimus
Christus quoque mortis dire priusquam substinuit
Penam: ad tronum glorie redire non potuit
Cum ergo sit certa mortis pena quam euadere
Nequitis: in re terrena nolite spem ponere.
Qui spem ponit in mundanis: manifeste fatuus
Comprobatur: nam inanis hinc transit et vacuus.
Quod profecto rationis oculum habentibus
Patet huius visionis formam intuentibus.

           [Visio Heremitae]
Fuit quidam heremita vite commendabilis:
Cui reuelatur ista visio mirabilis.
Nocte quadam dum ingressus lectulum quiescere
Vellet. sopore depressus: vidit renitescere
Quendam habitu regali virum potentissimum
Alium quoque legali iure peritissimum.
Iuxta quos miri decoris mulier apparuit:
Que gemmis et auro foris adornata nituit
Quos cum cerneret latenter in campo consistere:
Et de vanis se iactanter audiret extollere.
Mox tres mortuos fetentes putrefactis carnibus
Vermibus scaturientes deformes aspectibus
Vidit nimio stupore repletus emergere:
Et ad viuos cum merore se statim conuertere.
Quorum: quilibet patebat vnum de viuentibus
Quem dire redarguebat de vanis sermonibus.

    Actor.
Igitur rex ornamenta inductus regalia
Stabat mente tumulenta prorumpens in talia
Non est potestas super terram que comparetur
Michi qui factus sum vt nullum timeam.

    Vana potencia
Quis stirpe tam generosus. tam fortis potencia
Tam diues tam gloriosus status excellencia
Qui michi possit equari. vel me sit sublimior
Presertim qui sine pari cunctos supergradior
Michi incuruantur militesque seruiunt
Principes atque prelati subiecti obediunt.
Me honore prosequuntur vniuersi populi
Et parati assequuntur mea iussa singuli
Quem volo statim exalto. quem volo preficio
Ceteris atque ex alto quem volo deicio
Nec in mundo dominatur tantus qui apponere
Se michi non veratur. vel iam offendere.
Aurum gemmas et cunctorum habens affluenciam
Temporalium bonorum nullam indigenciam
Patior. nullaque cura mea mens deprimitur.
Nec extrinseca pressura caro mea teritur
Corporis in sopistate perseuero iugiter
Et pacis securitate gaudeo similiter
Denique boni nullius egens nichilominus
Imperator eximius ego sum et dominus.

    Actor
Regem hec incaute verba loquentem agreditur
Mortuus rex. atque acerba voce sic loquitur
Hodie rex es. et cras morieris:
quia omnis potentatus vita breuis

    Rex mortuus:
O stulte et insensate. rationis lumine
Carens. o intus execate erroris caligine
Quid te iactas de labentis potestate seculi
Cuius carnem morientis comedent vermiculi?
Nosce miser quod mortalis es. et corruptibilis
Michi futurus equalis fetens et horribilis.
Rex inuictus fui dictus. potens et ditissimus:
Sed ecce iam sum relictus sub terra nudissimus.
Quid preterita dulcedo? quid laus? quid imperium
Michi prodest? qui putredo sum et esca vermium.
Respice cuncta mundana quomodo pertranseunt
Mente qualiter insana his nimirum pereunt
Nil hic verum nil mansurum nil firmum nil stabile
Sed falsum atque nociuum caducum et labile
Est delectamentum mundi laus honor et gloria
Aurum simul et argentum cuncta transitoria
Cito ergo resipice depone stulticiam
Et protinus ingemisce deprecando veniam
Culpis: nec in his terrenis confidas diuitiis
Ne celestibus amenis careas deliciis.

    Actor
Itaque legisperitus inflatus superbia
Fatur mollibus vestitus hec et his similia
Magnus effectus sum et precedo sapientia omnes
qui sunt et qui ante me fuerunt.

    Vana prudentia.
Merito possum letari: cui in prudentia
Quis non valet comparari: nec in eloquentia.
Me certatim venerantur diuites cum pauperibus
Et pro suis deprecantur causis cum muneribus.
Regum quippe commensalis et consiliarius.
Eorum: collateralis sum et necessarius.
Per me regunt et disponunt decernunt et iudicant.
Promouent atque deponunt ditant et magnificant
Illum facio priuari suo beneficio:
Hunc honesto deputari procurans officio
Sic et illum ludicari reum in iudicio
Istum vero liberari mortis a supplicio.
Veritatem impugnare noui et subuertere:
Callidos illaqueare et astutos decipere.
Scio mecum disputantes protinus conuertere:
Nenon michi aduersantes penitus confundere
Reum atque criminosum scioque defendere:
Et dum volo virtuosum peruersum ostendere:
Preter ista sum expertus in omni scientia
Et transcendere repertus cunctos sapientia.

    [Actor]
Ad hec: mortuus secundus respondebat acriter
Et legistam gemebundus increpabat taliter.
Ne glorieris in sapientia. qua sapientia mundi
Huius: stulticia est apud deum.(2)

    Sapiens mortuus
Dic destructor veritatis. fraudis et malicie
Adinuentor. equitatis hostis. et iusticie
Cur cor tuum eleuatur de tua prudencia
Que nil ex se comprobatur quam pura dementia
Iam stultiloquam compesce linguam et considera
Quam vanum sit tuum esse in hac vita misera
Nunc potitur sanitate prouectus honoribus
Cras cadauer feditate plenum et fetoribus
Noli ergo te iactare. nolique tumescere
Qui mortem nec defraudare nec vales effugere
Infelix animaduerte quid es et vnde veneris
Per me sciens quod certe velut vmbra pretereris.
Prudens eram et astutus in lege doctissimus
Sed nunc ceno inuolutus putreo vilissimus
Magnus quondam et dilectus cum multis hominibus
Iam per mortem sum effectus odiosus omnibus.
Contemplare diligenter quam difformis corpore
Nunc sum qui tam eminenter fulci retro tempore
Et tue corruptionis frequens meditacio
Tibi sit conuersionis salubris occasio.

    Actor
Femina nitens candore et ornatu vario
Talia tumescens ore profert temerario
Non est similis mei super terram in aspectu et
Pulchritudine et deornatu membrorum.

    Vana pulchritudo
Non est pulchrior depicta mea quam effigies.
Nec preclarius amicta mulieris species.
Me videre delectatur regia sublimitas
Esse mecum reputatur summaque iocunditas
Forme quoque venustate sum incomparabilis
Et membrorum quantitate decenti laudabilis
Sine ruga. sine sorde. non confecta macie
Fulgens veste. leta corde. floridaque facie
Vultum meum intuentes admirantur oculi
Principes atque potentes me frequentant et populi
Nam aspectu graciosa: vultuque amabilis
Omnes certe velut rosa precello mirabilis.
Quare merito letari ceteris plus debeo
Que decore singulari omnibus prefulgeo.
Et cum tante speciei sim: nullam inopiam
Patior mundane rei: omnis habens copiam.
Reges enim inflammati amoris incendio
Mei: semper sunt parati implere que cupio.
Inde prorsus nil deesse michi posse video:
Nil nocere nil obesse. quapropter sic gaudeo.

    Actor
Hec postquam viua pretendit decore conspicua:
Ipsam dire reprehendit appropinquans mortua
Fallax igitur est pulchritudo: que admodum
Floris decidens protinus emarcescit.

    Femina mortua
Cur inquit presumptuosa: cur tantum extolleris:
Stulta quoque et ventosa imprudenter loqueris
An nescis: quod pulchritudo facile dilabitur
Quam tam leuis egritudo tollere dinoscitur.
Cerne mei iam figuram horrendi cadaueris:
Et consimilem futuram te pro certo noueris
Per me liquet quod membrorum nil prodest formositas:
Et nil indumentorum valet presumptuositas.
Quondam enim speciosa fui et ornatu fulgida.
Iam sum vermibus corrosa. et effecta fetida.
Sic nimirum marcescet decor tui corporis:
Atque caro computrescet: post pugilum temporis.
Et si tu nunc pulchra foris appares: et candida
Nigra plenaque fetoris tunc eris: et horrida.
Nunc dilecta: tunc despecta cunctis ab hominibus.
Luto iacebis proiecta: cibus data vermibus.
Hec in animo reuoluas hec semper recogita.
Nam necesse est vt soluas tandem mortis debita
Nulla namque fortitudo: nulla namque prudentia
Liberat: aut pulchritudo mortis ab angustia.

    Actor
Mortem ergo timeatis: que nec arte fallitur:
Nec muneribus oblatis quibuscumque flectitur:
Nec terrea potestate quandocumque vincitur:
Nec decoris venustate ad parcendum trahitur.
Mortem autem metuentes declinate vicia:
Mente semper recolentes christi beneficia:
Vt gehenne fugientes penam: eius gracia
Celi possitis gaudentes intrare palacia.

           Finit Chorea Machabri

The Vision of the Hermit

Authority, 1491
Guy Marchant, Authority 1491
Hermit
Hermit
Vana potencia
King / power
Vana prudentia
Learned man / knowledge
Vana pulchritudo
Queen / beauty
Donaueschingen 123
Donaueschingen, Vision

External link

Further information

Footnotes: (1) (2)

Quote from Lamentations 1:12, which the Latin Vulgate renders: »o vos omnes qui transitis per viam adtendite et videte«.

In English: "all you who pass by? Look and see"

Quote from 1. Corinthians 3:19, which in Latin goes: »sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum«.

In English: "For the wisdom of this world is foolishness with God".